- LITUUS
- LITUUSincurvus erat baculus, quo Romanorum Augures caeli spatia, quia manu non licebat. designare soliti sunt. Tali cum Romulus, augurii peritus, usus esset non raro, ut Plutarch. in eo docet, hinc Quirinalem lituum dixit Virg. Aen. l. 7. v. 187.Ipse Quirinali lituo, parcaque sedebatSuccinctus trabeâ: lavaque ancile gerebat.Quamvis et Martis baculum. qui ante Romulum Quirinus appellatus est, intelligere hîc quis possit vel Regium baculum quemcumque s. sceptrum. De Lituo, a. Gell. l. 5. c. 8. Lituus, inquit, virga brevis est. in parte, quâ est robustior, ineurva: qua Augures utunitur. Origo nominis a tubae genere, cui litui nomen, quod pari formâ pariterque incurvatum est. Cic. de Div. l. 1. Romuli Lituus, i. e. incurvum et leviter a summo inflexum bacillum, quod eo eius litui, quo canitur, similitudine nomen invenit. Huic autem nomen a Gr. voce λιτὸς, quod tenuis et acuti soni sit. Unde Ennius alicubi.Inde loci litnus sonitus effudit acutes.Cum enim incurvus esset, ideo sonum streperum acutumque edebat. Unde strepentem Seneca vocat Thyesie Act. c. v. 57.Iam tacet stridor Litui stropentis:Imitatus horat. qui Carm l. 1. Ode 1. v. 23. et l. 2. ait: Ode 1. v. 17.Iam nunc minari murmurecornuumPerstringis aures, iam litui strepunt etc.Qui illo usi, Liticines dicti sunt: eius vero a cornu tubaque differentiam, vide apud Iust. Lips. l. de Mil. Rom. Addam id saltem, ut tubou, ad incitandos milites, sic lituos ad revocandos, adhibitos esse, discere nos ex Gul. Brittone l. 6. v. 446.Omnia peruverso contingunt more Ioanni,Non tuba congressum cecinit, lituusque vegressus.Et Baldrico Dolensi de Bellis Palaestinis l. 4. c. 9. Audito retrahendi lituo Christiam ab illo impetu destitêrunt. Scriptores enim hos duos, non sine allusione veteris lectionis, distin ctionem hanc inducere retur Casp. Barthius Animadv. ad Stat. Theb. l. 8. v. 154. Vide quoque supra, ubi de Classico.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.